CAPUT XVI. Quid sit corpus peccati et mortis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Hoc ergo inevitabile corpus est mortis, in quod perfecti quique, qui gustaverunt quam suavis est Dominus, quotidie revoluti, sentiunt cum propheta quam malum sibi et amarum sit discedere a Domino Deo suo. Hoc est corpus mortis quod a coelesti eos intuitu retrahens ad terrena deducit; quod psallentes eos atque in oratione prostratos, vel humanas effigies, vel sermones, vel negotia, vel actus facit superfluos retractare. |
2 | Hoc est corpus mortis, quod aemulantes angelicam sanctitatem, et volentes Domino iugiter inhaerere, perfectionem tamen huius boni, quia mortis corpus obsistit, invenire non possunt, sed faciunt malum quod nolunt, id est, traducuntur mente etiam ad illa quae ad profectum virtutum perfectionemque non pertinent. Denique, ut hoc de sanctis atque perfectis sibique similibus se dixisse beatus Apostolus evidenter exprimeret, digito quodammodo semetipsum tactuque designans, continuo infert: Itaque ego ipse, id est, qui haec pronuntio, meae, non alterius, conscientiae latebras pando. |
3 | Hoc sane locutionis genere familiariter uti Apostolus solet, si quando vult se specialiter designare, sicut ibi: Ego ipse Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi; et rursum: Nisi quod ego ipse non gravavi vos; et iterum, Sed esto, ego ipse non gravavi vos (Ibid.); et alibi: Ego ipse Paulus dico vobis, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Et ad Romanos, Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis. Potest autem non absurde etiam sic accipi, ut expressius cum emphasi pronuntiet: Itaque ego ipse, id est, quem nostis esse apostolum Christi, quem tota suspicientia veneramini, quem creditis summum atque perfectum esse, et in quo loquitur Christus, cum mente serviam legi Dei, carne tamen legi peccati servire me fateor, hoc est, distentione conditionis humanae interdum de coelestibus ad terrena devolvor et ad curas humilium rerum mentis meae altitudo prolabitur, per quam peccati legem ita momentis singulis me sentio captivari, ut quamvis immobili circa legem Dei desiderio perseverem, nullo tamen modo vim huius captivitatis evadere me posse sentio, nisi confugero semper ad gratiam Salvatoris. |